Carmina Latina
Benedicti Fehér

Sonnet II
Sonnet VIII
Ex Libro Sonnetorum


Animi cogor diva sorte velle,
Animum vult sibi tuum meus
Tua latrans memoria, ut lupus.
Tua est vox dulcior visusque melle,

At vox amarior visusque felle,
Cum te voco. Respondes ocius,
“Vale” dicis, vultum abdis, funditus
Mi ignaro, quid velis, corpus rebelle.

Te quam velim quotidie vocare,
Tuo vel hostili tangi nitori,
Subducere hoc tuum rebelle corpus!

Agatur quicquid, te spero id parare,
Te avens tremo tinnitu telephoni,
Per te vivam, etsi per te me haurit Orcus.


Porcus valedicens

Circe, praebe venenum, ut ferar in cutem
crispi flavicomi iam potius suis,
trans montes vitreos immemor omnium,
quam quod non videam, sciam.

Novi, et non video — ‘ horrida notio!
Risu circa ideae, grex fremitat meus.
Quae pergas alioque adque alium, sequi
non, grunnire queo in luto.

Venantumque caterva inde premit me aprum
certabuntque bonus dens meus hastaque,
pernix deine puella accipiet cutem,
cum iam non potero loqui.

En dehinc abeo, iam hinc abeo procul.
Circe, mitte odium tuum.

Ex Libro Sonnetorum


Caelo sereno congelant aquae,
At ardet mente nebulosa amor,
Torpedini labore non dabor,
Hiemis vento ut torpescunt genae.

Alor, quam ‘ educavi, et educor
Rapacitateque eius animae
Iuventaque eius carnis bellulae.
Nancisci si dignus sim, anceps agor.

Aliis quid, quid ipsi fabuler?
Rotis, ut Ixion, si volverer,
Utrum esset poena tantae audaciae?

Sed quam Deus meus mihi obtulit,
Si nollem, nunquam digna poena fit.
Ades, lux nigra tu, nocti meae!


Mane, Theodosiupoli

Per Bithynos Cappadocumque regnum,
Mithridates quodque habuit Tigranes,
Cogor exul sorte et amore fratre
Persicam ad oram.

Regna quot sunt, quanta deum voluntas!
Quotque curae et somnia Te videndi!
Huic labrum tuum et gremium, huic cupido et
Meda latebra.

Nulla me Divom, neque Manium vis
Pellet abs te linquere spem, manere
Patria et consorte sine, at redire,
Ut videaris.

Cogitan de me? timen ut supersim?
O fac! at cui mens rapido usque cursu
Currit ad Te, certa salus reducit.
Accipe gratum hunc!

Ulmus ad Vitem II

Flores apparuerunt in terra nostra,
tempus putationis advenit.
(Cant. Cant. 2, 12.)

Ulmus ad Vitem loquier cupivit,
Quam educarat bracchia porrigendo,
Sole defendens teneros ocellos
Caeruleae uvae.

Vitis Ulmum dum fugit educantem,
Tendit ad vulpes vitulosque brutos,
Pampinis illexit aves edaces,
Virginitatem

Tradit escam furibus et Silenis,
Se negans Ulmo veteri tuendam.
Frons nihil garrit patientis Ulmi,
Obruit uvas.

Transiitque hiems, abiitque et imber.
Parvulas vulpes capite uvam edentes,
Floruit Vitis mea datque odorem
Vinea nostra.

A cornibus unicornium

Te quaesivi:
quare de me egisti Deus?
cur es mihi,
quod non dares, pollicitus?
dixisti me lectum esse ad maxima,
dedisti occasionem ad minima
num vere me legeras ad nihil?
die noctuque clamabam vigil
nec vox pervenit ad aures tuas
lacrimabam omnes per vigilias
responsa nulla mi data
ad Te clamo a Te perfuga


Memento

Fuga domum assequendo
Desertum me in deserto
Meminisse memento.




Anathema esto

Orcadas Thulenque adeas, reiecto
Rara avis non caerulea invenitur
Omnium fidissimo amore nostro.
Sola manebis.

Zona mendaci religata ne sit;
Cunnum apertum non nisi proditrici
Almum olens radicitu' fraudulentae
Truset aretque

Hircus; humanum omne genus coaxet
Ante postque: "Arcana viri videte
Rapta, quae vulgo fremat ore spurco
Impia Rachab!"

Nullum erat cui fas, neque sit voluptas!
Ardeat medulla cupidine atra,
Te spuant cuncti vomitentque in ora
Advenientes.

Balbuti demens, sine spe memento
Eius, omnis spes es erisque cuius!
Scin amari te usque magis magisque?
Mors reprobatae

Vertitor buccis tibi Diva Cena,
Nam lues fers me innocuum atque vortex!
- Dave te ipsam, prava ut es, et luem vir
Imam abolebo.
Leander ad Hero

Terra mari tui memor
Hodie forte morior.
Pericla adibo conscius:
Vitâ virum esse melius.
Cogor, vir qui sim, amare te.
Nosti hoc. Utut sit, noveris,
Quam grata mihi fueris.
Ne oblita sis fuisse me.


Cincinnata

Ad me lumina fulgida
Subrisúsque potens eloquium tui,
Cincinnata Camena tu,
Verte, ipsam mihi te Musam Erato cedo.

Ad te me sine naufragum
Circeo pelago nudum animo gradi,
Cincinnata Calypso ades,
Pacatum niteat ore tuo mare.

Ad nos Tartara temporis
Lapsi, neve lubido alterius ruant,
Sis iucunda, cita et valens,
Cincinnata Venus, me gremio accipe.




In memoriam amplexus insoliti

Pupa bellula Andi,
Plena sis cachinno,
Corde sis benigno
Da amplexum roganti.

Molli icis volanti
Aureo os capillo,
Hoc odore stillo,
Pupa bellula Andi.

Mammae liba pulchra,
Laevam ut lora prensas,
Vincla carnem odoram.

Compar es brevem horam:
Mi tuas opes dans
Esto non ut umbra!

Filia filiusque Fati

O quamdiu, te cum respecto ocellis,
Venustam carne, lucidam auribus,
Moveri nil nec stare absconditus
Nec possum me tibi praebere verbis.

O quare, Russa, me tibi revellis.
Non te parem si vis, scin mortibus
Multis dari te? Et ipse lividus
Cur non te adibo, reclusus libellis

His antiquis, atris, nil usui.
Paves me, cui tu sis Pallor Pavor?
Ridesne me, cum sis tu risui?

Dum me tuus respondeat favor,
Cruces sumus, mors alter alteri,
Etsi nati olim Fati liberi.

Prae fas
vel ballata de vita mala


Virgo sacra, ad cuius vecors vocor cor,
Prae fas sapisti: sic sunt nata scorta.
Prae fas amavi, ipsius ipse tortor
— Tu te solam sensu iactas modo orba,
Verpis patet Priapis clara porta.
Tete indignis dedisti leviter
Cunctis, ne qui sum dignus, caperer.
Pares nos olim prostitere fata,
Te minuisti, ut ego laederer.
Puter delirus, cui sis usque grata?

Quam sobrius sum! Sic tui recordor:
Hanc claram mentem perdere es adorta?
Immo te sobriam aestimare torpor
Quis cogit? Hoc tu es: nube obducta corda,
Sui mens in aeternum amore torta.
Non te salvabit iam cruor ruber
Dei meusve, etsi profunderer,
Te quae infidelem et solam sis profata.
Qui Verum unum non vult faterier:
Fallens falsa est scientia huic parata.

Hibernam ad oram mente nunc revortor.
Fuisti solis occasu mihi orta,
Siren Ulixi, adhuc redire quam hortor,
Scortum rubrum, spes vana, et empta Morta.
Melius fuit, si esses in ventre aborta,
Nam spem, fidem te nactus sum impiger,
Impigra et tu, sed dura, ut Lucifer,
Prae fas sapisti: cui est sors prava grata.
Tibi mors, vita idem, et tegam miser
Damnatam mentem, ut corpus flore prata.

Invocatio I
Princeps tu Lampsaci, deus ruber,
Resiste scorto tu viriliter.
Ne tempseris haec pura corda oblata.
Fascina hanc in peius, fasciniger.
Iam non potest? Ergo esto non amata.

Invocatio II
O principissa, vivis turpiter,
Pulchre ipse: te sensi mori miser.
Vitam si quam mihi pararint fata,
Tui modo oblitus vivam integer.
Vale, atra cura et anguibus comata.