Fehér Bence
Xenia
Ajándékversëk

Xenion Helici Auritae

Dulcia haec comedes - et sapiat bene! -
Turcae quae tibi fecerunt.
Proleges numeros, quos ego factito?
Scito et te sapiisse iam.

Xenion Victoriae

Scito te meruisse plus,
quam quas reddere gratias
possent Persica lintea.
Amato, utere felix.

Catharinae Russae
XV annos natae
solis deliciis meis

Dum teneo, docui, neque Te sum intentus amare,
Quam doleo amissam, Russa, Tui memini.
Natalique die mitto Tibi serta rosarum,
Teque et amare precor et meminisse mei.

Xenion Iudithae N.

Dono Iuditha
Hoc felix utatur,
Translucet causia,
Mensque non celatur.
Quam alibi translucere
Magistrae aegre tulere.


Xenion Ladislao Th. et Christinae F.

Quid vobis donare velim iungentibus aevum?
Nam si forte afferem impedimenta pedum
Mensarum, inicerentur, opinor, quisquiliarun
Sportis. Nam, bone vir, sic facere es solitus.
At si vina darem et scorta, impedimenta malorum,
Eicerentur item. Uxor ita est solita.
Euge! bonum commune, farinae do subigendae
Palum. Illa utitur hoc, ille magis patitur.
Ad Catharinam
inscriptio Priapeorum

Quae quondam Nerio mihi eras Cythereaque diva,
Nequiquam tibi Mars impigra tela tuli.
Sed vere Circe es, quoniam mutasti in aprum me,
Truso hortum, tero holus, grunnio: sic placeo.


Erato Imperatrix
inscriptio Priapeorum
mihi amicissimae Fru

Cantentur tibi metrice impudica:
Sunt prosa meliora, sunt pudore.
Nam pes tertius optimus duorum:
At quinque hendecasyllabo geruntur!